Latin · ~1 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.22
Not analysed yet
Stultum est, inquit, praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta. Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper et dives.