Latin · ~1 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.24
Not analysed yet
Nihil, inquit, efficient monitiones admotae gravibus vitiis. Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem. Sed non ideo nihil sanat, quia non omnia.