Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.23
Not analysed yet
Sana. inquit, avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit. Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum. Tolle, inquit, errores; supervacua praecepta sunt. Falsum est. Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.