Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.38
Not analysed yet
In hac re dissentio a Posidonio, qui inprobo, inquit, quod Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur. Velut emissa divinitus vox sit; iubeat, non disputet. Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone, dic, quid me velis fecisse; non disco, sed pareo. Proficiunt vero; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus. At non apud omnis proficiunt.