Latin · ~6 min
15.94.39 to 15.94.43
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.39-43
Not analysed yet
Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est. Quid autem? Philosophia non vitae lex est? Sed putemus non proficere leges; non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt. Per ista ad perfectum animi statum pervenitur. Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio. Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri. Occursus mehercules ipse sapientium iuvat, et est aliquid, quod ex magno, viro vel tacente proficias. Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellego profuisse. Minuta quaedam, ut ait Phaedon, animalia cum mordent non sentiuntur; adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est. Tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet. Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes, quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes. Quorsus, inquis, hoc pertinet? Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem. Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos? Velut his brevissimis vocibus, sed multum habentibus ponderis: Nil nimis. Avarus animus nullo satiatur lucro. Ab alio exspectes, alteri quod feceris. Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli licet dubitare aut interrogare quare? ; adeo etiam sine ratione ipsa veritas ducit.