Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.44
Not analysed yet
Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur? Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atqui proficitur imperio; ergo et admonitione.