Latin · ~2 min
Book 15, Letter 94
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.8
Not analysed yet
His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.