Latin · ~2 min
15.94.9 to 15.94.10
Seneca the Younger, Epistulae 15.94.9-10
Not analysed yet
Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto. Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere. Id adeo sic disce. Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit. Si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque per se sunt.