Latin · ~2 min
Book 3, Letter 23
Seneca the Younger, Epistulae 3.23.3
Not analysed yet
Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere. Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci; nascitur, si modo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet. Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.