Latin · ~3 min
3.23.4 to 3.23.5
Seneca the Younger, Epistulae 3.23.4-5
Not analysed yet
Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo; numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris. Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret. Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus.