Latin · ~2 min
Book 4, Letter 39
Seneca the Younger, Epistulae 4.39.2
Not analysed yet
Scribam ergo quod vis, sed meo more; interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent. Sume in manus indicem philosophorum; haec ipsa res expergisci te coget, si videris, quam multi tibi laboraverunt. Concupisces et ipse ex illis unus esse. Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida; magnarum rerum species ad se vocat et extollit.