Latin · ~4 min
4.39.3 to 4.39.5
Seneca the Younger, Epistulae 4.39.3-5
Not analysed yet
Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere; ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit. Sed felix, qui ad meliora hunc inpetum dedit! Ponet se extra ius dicionemque fortunae. Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet. Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia. Illa enim utilia vitaliaque sunt; at haec eo, quod superfluunt, nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur. Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt? Quorum inpotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec inmerito hic illos furor vexat; necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt.