Latin · ~2 min
Book 5, Letter 47
Seneca the Younger, Epistulae 5.47.15
Not analysed yet
Quid ergo? Omnes servos admovebo mensae meae? Non magis quam omnes liberos. Erras, si existimas me quosdam quasi sordidioris operae reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum; non ministeriis illos aestimabo, sed moribus. Sibi quisque dat mores, ministeria casus adsignat. Quidam cenent tecum, quia digni sunt, quidam, ut sint. Si quid enim in illis, ex sordida conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet.