Latin · ~2 min
Book 5, Letter 47
Seneca the Younger, Epistulae 5.47.16
Not analysed yet
Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras; si diligenter adtenderis, et domi invenies. Saepe bona materia cessat sine artifice; tempta, et experiere. Quemadmodum stultus est, qui equum empturus non ipsum inspicit, sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est, qui hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat.