Latin · ~2 min
Book 5, Letter 49
Seneca the Younger, Epistulae 5.49.3
Not analysed yet
Causam huius rei quaeris? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idem profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus. Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit; aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit!