Latin · ~2 min
5.49.4 to 5.49.5
Seneca the Younger, Epistulae 5.49.4-5
Not analysed yet
Modo te prosecutus sum; et tamen hoc modo aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturam cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum. Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos; eodem loco pone dialecticos; tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.