Latin · ~3 min
6.53.1 to 6.53.2
Seneca the Younger, Epistulae 6.53.1-2
Not analysed yet
Quid non potest mihi persuaderi, cui persuasum est ut navigarem? Solvi mari languido. Erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in ventum resolvuntur. Sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus. Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit. Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret. Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.