Latin · ~2 min
Book 6, Letter 53
Seneca the Younger, Epistulae 6.53.3
Not analysed yet
Peius autem vexabar, quam ut mihi periculum succurreret. Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, Obvertunt pelago proras aut Ancora de prora iacitur, memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.