Latin · ~2 min
Book 6, Letter 55
Seneca the Younger, Epistulae 6.55.2
Not analysed yet
Mihi tamen necessarium erat concutere corpus, ut sive bilis insederat faucibus, discuteretur, sive ipse ex aliqua causa spiritus densior erat, extenuaret illum iactatio, quam profuisse mihi sensi. Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur. Erat enim a recenti tempestate spissum. Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.