Latin · ~2 min
Book 6, Letter 55
Seneca the Younger, Epistulae 6.55.3
Not analysed yet
Ex consuetudine tamen mea circumspicere coepi, an aliquid illic invenirem, quod mihi posset bono esse, et derexi oculos in villam, quae aliquando Vatiae fuit. In hac ille praetorius dives, nulla alia re quam otio notus, consenuit et ob hoc unum felix habebatur. Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines: O Vatia, solus scis vivere.