Latin · ~2 min
Book 6, Letter 55
Seneca the Younger, Epistulae 6.55.5
Not analysed yet
Ille sollicitus scit sibi vivere? Ille enim, quod est primum, scit vivere? Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini. Non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.