Latin · ~2 min
Book 6, Letter 55
Seneca the Younger, Epistulae 6.55.4
Not analysed yet
At ille latere sciebat, non vivere. Multum autem interest, utrum vita tua otiosa sit an ignava. Numquam aliter hanc villam Vatia vivo praeteribam, quam ut dicerem: Vatia hic situs est. Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat. Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.