Latin · ~1 min
Book 6, Letter 58
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.11
Not analysed yet
Etiamnunc est aliquid superius quam corpus. Dicimus enim quaedam corporalia esse, quaedam incorporalia. Quid ergo erit, ex quo haec deducantur? Illud, cui nomen modo parum proprium inposuimus, quod est. Sic enim in species secabitur, ut dicamus: quod est aut corporale est aut incorporale.