Latin · ~2 min
Book 6, Letter 58
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.12
Not analysed yet
Hoc ergo est genus primum et antiquissimum et, ut ita dicam, generale. Cetera genera quidem sunt, sed specialia. Tamquam homo genus est. Habet enim in se nationum species: Graecos, Romanos, Parthos. Colorum: albos, nigros, flavos. Habet singulos: Catonem, Ciceronem, Lucretium. Ita qua multa continet, in genus cadit; qua sub alio est, in speciem. Illud genus quod est generale, supra se nihil habet; initium rerum est; omnia sub illo sunt.