Latin · ~2 min
Book 6, Letter 58
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.23
Not analysed yet
Hoc est, quod ait Heraclitus: In idem flumen bis descendimus et non descendimus. Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine. Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit. Vis tu non timere, ne semel fiat, quod cotidie fit!