Latin · ~2 min
6.58.24 to 6.58.25
Seneca the Younger, Epistulae 6.58.24-25
Not analysed yet
De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis; mundus quoque, aeterna res et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat, quae habuit, aliter habet quam habuit; ordinem mutat. Quid ista, inquis, mihi subtilitas proderit? Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit; sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint. Ex his quoque, si observaveris, sumes, quod possit fieri salutare.