Latin · ~2 min
Book 6, Letter 59
Seneca the Younger, Epistulae 6.59.4
Not analysed yet
Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam. Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate. Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.