Latin · ~1 min
Book 6, Letter 59
Seneca the Younger, Epistulae 6.59.5
Not analysed yet
Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit; pressa sunt omnia et rei aptata. Loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est; apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.