Latin · ~2 min
Book 7, Letter 66
Seneca the Younger, Epistulae 7.66.1
Not analysed yet
Claranum, condiscipulum meum, vidi post multos annos. Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem. Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit; aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vincit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui venit.