Latin · ~3 min
Book 7, Letter 66, lines 7.66.2-7.66.4
Seneca the Younger, Epistulae 7.66.2-4
Not analysed yet
Errare mihi visus est, qui dixit gratior et pulchro veniens e corpore virtus. Non enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat. Aliter certe Claranum nostrum coepi intueri; formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.
Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus. Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.
Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari. Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.