Latin · ~2 min
8.74.12 to 8.74.13
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.12-13
Not analysed yet
Quaeris, quare virtus nullo egeat? Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia. Nihil non illi magnum est, quod satis. Ab hoc discede iudicio; non pietas constabit, non fides. Multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis, quae mala vocantur; multa inpendenda ex iis, quibus indulgemus tamquam bonis. Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; perit magnanimitas, quae non potest eminere, nisi omnia velut minuta contempsit, quae pro maximis volgus optat; perit gratia et relatio gratiae, si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus.