Latin · ~2 min
Book 8, Letter 74
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.14
Not analysed yet
Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt, quae vocantur, aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae parata nobis sunt, non habet in usu deus. Nec enim libido ad illum nec epularum lautitiae nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. Ergo aut non incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.