Latin · ~1 min
Book 8, Letter 74
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.31
Not analysed yet
Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur. Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat. Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.