Latin · ~2 min
Book 8, Letter 74
Seneca the Younger, Epistulae 8.74.32
Not analysed yet
Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquod timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.