Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 84
Seneca the Younger, Epistulae 84.11
Not analysed yet
Quomodo, inquis, hoc effici poterit? Adsidua intentione; si nihil egerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur. Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus. Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant. Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se. Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.