Latin · ~3 min
84.12 to 84.13
Seneca the Younger, Epistulae 84.12-13
Not analysed yet
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina? Multum habent contumeliarum, ut intres, plus, cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula; non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete. Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum. Vale.