Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 85
Seneca the Younger, Epistulae 85.18
Not analysed yet
Xenocrates et Speusippus putant beatum vel sola virtute fieri posse, non tamen unum bonum esse, quod honestum est. Epicurus quoque iudicat eum qui virtutem habeat, beatum esse, sed ipsam virtutem non satis esse ad beatam vitam, quia beatum efficiat voluptas, quae ex virtute est, non ipsa virtus. Inepta distinctio. Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate; ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est. Habet enim secum voluptatem, sine qua non est, etiam cum sola est.