Latin · ~1 min
Book 11_13, Letter 85
Seneca the Younger, Epistulae 85.19
Not analysed yet
Illud autem absurdum est, quod dicitur beatum quidem futurum vel sola virtute, non futurum autem perfecte beatum. Quod quemadmodum fieri possit, non reperio. Beata enim vita bonum in se perfectum habet, inexsuperabile. Quod si est, perfecte beata est. Si deorum vita nihil habet maius aut melius, beata autem vita divina est; nihil habet, in quod amplius possit attolli.