Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 85
Seneca the Younger, Epistulae 85.20
Not analysed yet
Praeterea si beata vita nullius est indigens, omnis beata vita perfecta est eademque est et beata et beatissima. Numquid dubitas, quin beata vita summum bonum sit? Ergo si summum bonum habet, summe beata est. Quemadmodum summum bonum adiectionem non recipit (quid enim supra summum erit?) ,ita ne beata quidem vita, quae sine summo bono non est. Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis; innumerabilia discrimina summi boni facies, cum summum bonum intellegam, quod supra se gradum non habet.