Latin · ~2 min
85.26 to 85.27
Seneca the Younger, Epistulae 85.26-27
Not analysed yet
Ut vobis, inquit, videtur, praebebit se periculis fortis. Minime; non timebit illa, sed vitabit. Cautio illum decet, timor non decet. Quid ergo? inquit, mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit? Non. Scit enim illa non esse mala, sed videri. Omnia ista humanae vitae formidines putat. Describe captivitatem, verbera, catenas, egestatem et membrorum lacerationes vel per morbum vel per iniuriam et quicquid aliud adtuleris: inter lymphatos metus numerat. Ista timidis timenda sunt. An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?