Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 85
Seneca the Younger, Epistulae 85.28
Not analysed yet
Quaeris quid sit malum? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt. Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est.