Latin · ~3 min
Book 11_13, Letter 86, lines 86.13-86.15
Seneca the Younger, Epistulae 86.13-15
Not analysed yet
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait? Pastillos Buccillus olet. Dares nunc Buccillum; proinde esset ac si hircum oleret, Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. Parum est sumere unguentum, nisi bis die terque renovatur, ne evanescat in corpore. Quid, quod hoc odore tamquam suo gloriantur?
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit. Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.
Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.