Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 86
Seneca the Younger, Epistulae 86.16
Not analysed yet
Nam, ut alia omnia transeam, hoc quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam: Vere fabis satio est: tunc te quoque, medica, putres Accipiunt sulci, et milio venit annua cura. An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est, quo tibi scribo, iam proclivis in Iulium; eodem die vidi fabam metentes, milium serentes.