Latin · ~6 min
87.17 to 87.21
Seneca the Younger, Epistulae 87.17-21
Not analysed yet
Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est. Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt. Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse. Itaque indolentiam numquam bonum dicam; habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam; quid est otiosius verme? Quaeris, quae res sapientem faciat? Quae deum. Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum. Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur. Vide Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset: Hic segetes, illic veniunt felicius uvae. Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittat ebur, molles sua tura Sabaei? At Chalybes nudi ferrum. Ista in regiones discripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius aliquid ab alio peteret. Summum illud bonum habet et ipsum suam sedem. Non nascitur, ubi ebur, nec ubi ferrum. Quis sit summi boni locus quaeris? Animus. Hic nisi purus ac sanctus est, deum non capit.