Latin · ~3 min
87.22 to 87.23
Seneca the Younger, Epistulae 87.22-23
Not analysed yet
Bonum ex malo non fit. Divitiae fiunt autem ex avaritia. Divitiae ergo non sunt bonum. Non est, inquit, verum, bonum ex malo non nasci. Ex sacrilegio enim et furto pecunia nascitur. Itaque malum quidem est sacrilegio enim et furtum, sed ideo, quia plura mala facit quam bona. Dat enim lucrum, sed cum metu, sollicitudine, tormentis et animi et corporis. Quisquis hoc dicit, necesse est recipiat sacrilegium, sicut malum sit, quia multa mala facit, ita bonum quoque ex aliqua parte esse, quia aliquid boni facit. Quo quid fieri portentuosius potest? Quamquam sacrilegium, furtum, adulterium inter bona haberi prorsus persuasimus. Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur! Nam sacrilegia minuta puniuntur, magna in triumphis feruntur.