Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 87
Seneca the Younger, Epistulae 87.24
Not analysed yet
Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est. Quod nullius mortalium cogitatio recipit. Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.