Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 87
Seneca the Younger, Epistulae 87.39
Not analysed yet
paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem. Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter, inquit, quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest.