Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 87
Seneca the Younger, Epistulae 87.40
Not analysed yet
Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum. Hanc paupertati Antipater adsignat; ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.