Latin · ~2 min
Book 11_13, Letter 87
Seneca the Younger, Epistulae 87.41
Not analysed yet
Putemus nos ad contionem vocatos; lex de abolendis divitiis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus? His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse? Hanc satius est suadere et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. Vale.