Latin · ~3 min
9.75.16 to 9.75.18
Seneca the Younger, Epistulae 9.75.16-18
Not analysed yet
Ego vero, inquis, spero me posse et amplioris ordinis fieri. Optaverim hoc nobis magis quam promiserim; praeoccupati sumus. Ad virtutem contendimus inter vitia districti. Pudet dicere: honesta colimus, quantum vacat. At quam grande praemium expectat, si occupationes nostras et mala tenacissima abrumpimus. Non cupiditas nos, non timor pellet. Inagitati terroribus, incorrupti voluptatibus nec mortem horrebimus nec deos; sciemus mortem malum non esse, deos malo non esse. Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent. Expectant nos, si ex hac aliquando faece in illud evadimus sublime et excelsum, tranquillitas animi et expulsis erroribus absoluta libertas. Quaeris quae sit ista? Non homines timere, non deos; nec turpia velle nec nimia; in se ipsum habere maximam potestatem. Inaestimabile bonum est suum fieri. Vale.